Super LXXII articulo interrogatus, respondit quod illi qui reperiebantur revelasse que fiebant in capitulis, vel etiam in receptionibus, afligebantur carcere et auferebatur eis habitus ordinis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic audivit dici communiter a fratibus dicti ordinis.
Super LXXIII articulo interrogatus, respondit quod bene iniungebantur fratribus dicti ordinis quod non confilerentur aliquibus nisi fratribus dicti ordinis, dummodo ipsos fratres possent habere in loco ubi erant vel prope per x miliaria, in quo casu licitum erat eis confiteri fratribus predicatoribus et minoribus carmelitis et sancti Augustini. Interrogatus quomodo scit, respondit quia audivit a suis maioribus et preceptoribus.
Super LXXIIII articulo et duobus sequentibus articulis interrogatus, respondit quod fratres predicti neglexerunt corrigere dictos errores et eos denuntiare sancte matri ecclesie. Interrogatus quomodo scit, respondit quia palet per effectum, et dixit etiam quod non recesserunt ab observantia predictorum errorum et a communione fratrum sic delinquenlium, quod habebant facultatem recedendi si voluissent, tamen venissent contra iuramentum prestitum ab eosdem et predicta uunliandi et corrigendi.
Super articulo LXXVII qui incipit : item quod predicta fiebuut et servabantur ultramare et duobus sequentibus, respondit se credere predicta fieri et observari ultramare. Interrogatus de causa sue credulitatis, dicit quia hec communiter audivit dici a fratribus qui fuerunt ultramare quorum nominum non recordatur, qui dicebant se vidissc servari predicta in locis ubi magister generalis et conventus dicti ordinis morabantur.
Super LXXX articulo qui incipit : item quod similiter citra mare, interrogatus, respondit quod credit quod predicta omnia servarentur etiam citra mare, in omnibus regnis ubi fratres habitabant in locis in quibus fiebant receptiones fratrum. Interrogatus de causa sue credulitatis, respondit ideo credit quia ita servabatur ultra mare ubi erat caput et principium dicti ordinis et quia ita fuit servatum in sua receptione et etiam in capitulo Bononie celebrato, in quo ipse interfuit.
Super LXXXI articulo et quatuor sequentibus interrogatus, respondit se credere ut supra dixit et eandem reddit rationem.
Super LXXXVI articulo interrogatus, respondit se credere verum esse ut in articulo continetur, quia eo tempore quo ipse ordo fuit institutus, ut credit, fuit institutus in maxima sanctitate et religione, tempore beati Bernardi, et quod propter malitias fratrum dicti ordinis dicti errores et puncta fuerunt introducta.
Super LXXXVII interrogatus, respondit quod credit quod receptiones fierent dicto modo, pro eo quod ipse ita fuit receptus et audivit communiter a fratribus quod alii sic recipiebantur.
Super LXXXVIII articulo et quinque sequentibus interrogatus, dixit se credere ita verum esse ut in dictis articulis continetur. Interrogatus de causa sue credulitatis, respondit ut supra ; dixit tantum quod vidit predicta servari et doceri in sua receptione et quando fuit Bononie ad capitulum ; alia nescit quia non interfuit ca° (sic
[1127]) vel receptioni alicuius.
Super LXXXXIIII articulo et uno sequenti interrogatus, respondit quod nunquam audivit ab antiquioribus quod abus modus servaretur in ordine, nec ipse vidit alium modum servari in dicto ordine.
Super LXXXXVI articulo interrogatus, dixit se nichil scire, quia nullam querelam audivit fîeri apud predictos vel aliquem predictorum magistrum, preceptorem vel visitatorem.
Super LXXXXVII articulo interrogatus, dixit quod hospitalitas non servabatur in dicto ordine, sed elemosine fiebant et dabatur décima pai’s panis que quoquebatur.
Super LXXXXVIII articulo et duobus sequentibus interrogatus, dixit se nichil inde scire.
Super CI articulo et quinque sequentibus interrogatus, respondit se inde hoc scire quod, quando dicti fratres faciunt capitula sua, faciunt ea clandestine, nullis presentibus, nisi dictis fratribus, ita clam quod nullus possit eos audire vel videre : dixit tamen quod capitulum in quo fuit, fuit inchoatum in aurora diei et similem observationem tenebant in receptione fratrum.
Super CVII et uno sequenti interrogatus, dixit se communiter audivisse a fratribus dicti ordinis quod magnus magister poterat absolvere a peccatis ; non tamen fuit distinctum nunquid a confessatis vel non confessatis.
Super CIX et uno sequenti articulis interrogatus, dixit se nichil scire.
Super CXI articulo interrogatus, dixit vera esse que in articulo continentur. Interrogatus de causa seientie, respondit quod dicti preceptores, primates et visitatores ordinis habebant auctoritatem a magistro et hoc dixit se scire relatione fratrum quorum nominum non recordatur.
Super CXII articulo et uno sequenti interrogatus, dixit vera esse que in dicto articulo continentur, videlicet quia totus ordo servabat quod magister statuebat et quia vidit semper, quandiu fuit in ordine, eum habere dictam potestatem et audivit a fratribus quod ab antiquo dictam potestatem habuit, quorum nominum non recordatur.
Super CXIIII articulo interrogatus, respondit se nescire quandiu fuit in ipso ordine.
Super CXV et uno sequenti articulo interrogatus, respondit vera esse que in dicto articulo continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia nunquam vidit vel audivit quod corrigerentur vel denuntiarentur sancte matri ecclesie.
Super CXVII articulo interrogatus, dixit ita verum esse ut in articulo continetur et candem rationem reddidit ut supra in proximo articulo.
Super CXVIII articulo interrogatus, dixit se nichil scire.
Super CXIX articulo interrogatus, dixit ita verum esse ut in articulo continetur. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic audivit dici.
Super CXX articulo et tribus sequentibus interrogatus, dixit ita verum esse ut in articulo continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ita communiter dici audivit a clericis, fratribus et laycis.
Super CXXI articulo cum omnibus sequentibus ultimis, dixit se predicta credere per auditum et credere ommino vera esse propter mandatum pape et dixit quod predicta non testatur odio et cetera.
III. Die quintà octobris, decime Indictionis, in supradicto loco, frater Guido de Ciccica, Fesulane diocesis, preceptor domus de Caporsoli, eiusdem diocesis, constitutus in presentia suprascriptorum venerabilium patrum et domini Petri predicti, inquisitorum predictorum, iuravit corporaliter veritatem dicere super articulis contra ordinem militie templi et ad inquisita respondere. Et examinatus diligenter a supra dictis dominis inquisitoribtis super ipsis articulis, post examinationem de se et (confessionem) a se factam, die sextù octobris;
Super primo, secundo , tertio et quarto articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quomodo scit, respondit quia ipse frater Guido, iam sunt IX anni vel circa, videlicet post sui receptionem per unum annum fuit vocatus ad capitulum Bononie, in quo capitulo ipse abnegavit Christum, virginem Mariam et sanctos. Et hec dixit se fecisse de mandato fratris Jacobi de Montecucco, preceptoris magni Lombardie et Tuscie, ibidem presentis, in quo capitulo idem preceptor magnus similiter abnegavit Jesum Cbristum et virginem Mariam et sanctos, et omnes fratres ibi existentes. Interrogatus de nominibus fratrum qui interfuerunt predicto capitulo, respondit de fratribus Jacobo predicto, Ubertino de Carelle, Johanne de Campagna et Ugone de Montebello, Pagano de Brixia et fratre Johanne Brixiensi, et Dominico de Monte Donico et aliis pluribus quorum nominum non recordatur. Et iterum postea, etiam in quodam alio capitulo facto Placentie, iam sunt sex anni vel circa, ipse testis fuit inductus abnegare Jesum Cbristum. Et vidit per vicarium magni preceptoris Lombardie et Tuscie, videlicet per fratrem Ramondinum, vicarium fratris Jacobi de Montecucco et alios fratres ibi congregatos similiter abnegari. Interrogatus de nominibus illorum qui interfuerunt dicto capitulo, respondit de omnibus supradictis et etiam de fratre Arrigo de